Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- turpe putas abigi,[*](abici) quia sit miserandus, amicum,
- quodque sit infelix, desinere esse tuum.
- mitius est lasso digitum supponere mento,
- mergere quam liquidis ora natantis aquis.
- cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
- instar et hanc vitam mortis habere puta.
- Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
- a Stygia quantum mors mea distat aqua?
- adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:
- et mea non minimum culpa furoris habet,
- tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
- ut facis,[*](utque facis (et om.)) et lapso quam potes affer opem.
- si bene te novi, si, qui [*](qui, cf. quid A quis: quod σ ) prius esse solebas,
- nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,