Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
- utque decet, ne te vicerit illa, caves;
- et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
- sic eadem prodest causa nocetque mihi.
- scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis
- te fieri comitem stantis in orbe deae.
- firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,
- vela regis quassae qualiacumque ratis,
- quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,
- restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
- ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso
- lenior, offensus qui mihi iure fuit.
- quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
- illum iurabas protinus esse tuum.