Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
- quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
- en ego, non paucis quondam munitus amicis,
- dum flavit velis aura secunda meis,
- ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
- in mediis lacera nave relinquor aquis,
- cumque alii nolint etiam me nosse videri,
- vix duo proiecto tresve tulistis opem.
- quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,
- nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
- te, nihil exactos [*](ex acto: exactos Ehwald) nisi nos [*](nos non vel vos) peccasse fatentem,
- sponte sua probitas officiumque iuvat.
- iudice te mercede caret per seque petenda est
- externis virtus incomitata bonis,