Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
  2. et cum fortuna statque caditque fides.
  3. nec facile invenias [*](invenies) multis in milibus unum,
  4. virtutem pretium qui putet esse sui.
  5. ipse decor, recte facti si praemia desint,
  6. non movet, et gratis paenitet esse probum.
  7. nil [*](nil et) nisi quod prodest carum est: sed [*](sed si vel et vel en) detrahe menti
  8. spem fructus avidae, nemo petendus erit.
  9. at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
  10. utile, sollicitis supputat articulis.
  11. illud amicitiae quondam venerabile numen [*](nomen)
  12. prostat et in quaestu pro meretrice sedet,
  13. quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,
  14. communis vitii te quoque labe trahi,