Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi
- terraque pacis inops undaque vincta [*](iuncta ) gelu.
- si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, [*](illuc, sed cf. istae A)
- sit tua mutando gratia blanda loco.
- hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,
- siquid habet sensus umbra diserta, petit.
- hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur
- servandi noceat ne tibi cura mei.
- tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare
- et nos in turbae parte fuisse tuae.
- ingenii certe, quo nos male sensimus usos,
- Artibus exceptis, saepe probator eras.
- nec mea, si tantum peccata novissima demas,
- esse potest domui vita pudenda tuae.
- sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis,
- curaque sit superis Caesaribusque tui .
- mite, sed iratum merito mihi, numen adora,
- eximat [*](eximar) ut Scythici me [*](me om.: add. σ ) feritate loci.
- difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus,
- et talis meriti gratia maior erit.