Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- adde nurus [*](nurum ) neptesque pias natosque nepotum
- ceteraque Augustae membra valere domus;
- adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti
- subdita montanae brachia Dalmatiae.
- nec dedignata est abiectis Illyris armis
- Caesareum famulo vertice ferre pedem,
- ipse super currum placido spectabilis ore
- tempora Phoebea virgine nexa tulit.
- quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
- digna parente suo nominibusque datis,
- fratribus adsimiles, [*](adsimilis) quos proxima templa tenentis
- divus ab excelsa Iulius aede videt.
- his Messalinus, quibus omnia cedere debent,
- primum laetitiae non negat esse locum,
- quicquid ab his superest, venit in certamen amoris:
- hac hominum nulli parte secundus erit.
- hanc colet ante diem qua, quae [*](quamque vel qua quam (quamquam): qua quae Owen ) decreta merenti,
- venit honoratis laurea digna comis.
- felices, quibus, o,[*](o hos ) licuit spectare triumphos
- et ducis ore deos aequiperante frui!