Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- an tibi notitiam mora temporis eripit horum,
- nec repetunt oculi signa vetusta tui?
- sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
- exciderit tantum ne tibi cura mei.
- quam tu vel longi debes convictibus aevi,
- vel mea quod coniunx non aliena tibi est, [*](est om)
- vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,
- utque decet, nulla factus es Arte nocens.
- tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
- ne careant summa Troica bella manu.
- Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,
- doctrinae pretium triste magister habet,
- sunt tamen inter se communia sacra poetis,
- diversum quamvis quisque sequamur [*](queramur vel sequatur) iter :
- quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
- suspicor, et casus velle levare meos.
- te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
- Trinacris est oculis te duce visa [*](nota) meis.
- vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
- subpositus monti quam vomit ore Gigans,