Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Hennaeosque lacus et olentis [*](olentia corr. Zinzerling) stagna Palici,
  2. quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
  3. nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,
  4. tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
  5. hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
  6. eheu, quam dispar est locus ille Getis!
  7. et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo
  8. te mihi iucundas efficiente vias!
  9. seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,
  10. esseda nos agili sive tulere rota,
  11. saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi,
  12. pluraque, si numeres, verba fuere gradu,
  13. saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum
  14. tarda per aestivos defuit hora dies.
  15. est aliquid casus pariter timuisse marinos,
  16. iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos.
  17. et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,
  18. quorum non pudeat, posse referre iocos,
  19. haec tibi cum subeant, absim licet, [*](ipsum licet vel hic sim licet) omnibus annis
  20. ante tuos oculos, ut modo visus, ero.