Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. numine caelesti solem fulsisse serenum,
  2. cum populi vultu conveniente die,
  3. atque ita victorem cum magnae vocis honore
  4. bellica laudatis dona dedisse viris,
  5. claraque sumpturum pictas insignia vestes
  6. tura prius sanctis inposuisse focis,
  7. iustitiamque sui caste [*](castae vel castos vel iustos corr. Scaliger ) placasse parentis,
  8. illo quae [*](quo corr. Scal.) templum pectore semper habet,
  9. quaque ierit felix adiectum plausibus omen,
  10. saxaque roratis erubuisse rosis;
  11. protinus argento versos imitantia muros
  12. barbara cum pictis [*](victis ) oppida lata viris,
  13. fluminaque et montes et in altis proelia [*](proelia Merkel proflua vel pascua) silvis,
  14. armaque cum telis in strue mixta sua,
  15. deque tropaeorum, quod sol incendent, [*](incenderet vel incenderat: incendent σ ) auro
  16. aurea Romani tecta fuisse fori,
  17. totque tulisse duces captivis [*](captivos: captivis σ ) addita collis
  18. vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
  19. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
  20. in quibus et belli summa caputque Bato. [*](Bato fuit vel tenet )