Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nolit ut ulla [*](noluit illa) mihi contingere gaudia Caesar,
  2. velle potest cuivis haec tamen una dari.
  3. di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
  4. tristitiam poni per sua festa iubent.
  5. denique, quod certus furor est audere fateri,
  6. hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
  7. Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
  8. mixta tenax segeti crescere lappa solet.
  9. nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
  10. numen, et invita saepe iuvamur ope.
  11. gaudia Caesareae mentis pro parte virili
  12. sunt mea: privati nil habet illa domus,
  13. gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi
  14. incluso mediis est mihi pompa Getis.
  15. indice te didici, nuper visenda coisse
  16. innumeras gentes ad ducis Ora Sui!
  17. quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,
  18. hospitiis Romam vix habuisse locum.
  19. tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante
  20. fuderit assiduas nubilus Auster aquas,