Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
  2. cum videam mitis hostibus esse deos?
  3. pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
  4. oppida sub titulo nominis isse [*](esse) tui.
  5. atque ea te contra nec muri mole nec armis
  6. nec satis ingenio tuta fuisse loci.
  7. di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
  8. sint modo virtuti tempora longa tuae.
  9. quod precor, eveniet : sunt quiddam [*](quaedam corr. Heinsius ) oracula vatum:
  10. nam deus optanti prospera signa dedit,
  11. te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
  12. laeta coronatis Roma videbit equis;
  13. maturosque pater nati spectabit honores,
  14. gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
  15. iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque
  16. maxime, dicta tibi vaticinante nota.
  17. hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
  18. sufficiet nostris si modo vita malis,
  19. imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas,
  20. abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.