Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. funera non potui comitare nec ungere corpus,
  2. aque tuis toto dividor orbe rogis,
  3. qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
  4. praestitit officium Maximus omne tibi.
  5. ille tibi exequias et magni funus honoris
  6. fecit et in gelidos versit [*](vertit corr Heinsius) amoma sinus,
  7. diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
  8. ossaque vicina condita texit humo.
  9. qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis,
  10. et nos extinctis adnumerare potest.
  1. Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem,
  2. mittere rem siquis, qua caret ipse, potest,
  3. longus enim curis vitiatum corpus amans
  4. non patitur vires languor habere suas.
  5. nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis,
  6. et peragit soliti vena tenoris iter.
  7. os hebes est positaeque movent fastidia mensae,
  8. et queror, invisi cum venit hora cibi.
  9. quod mare, quod tellus, adpone quod educat aër,
  10. nil ibi, quod nobis esuriatur, erit.