Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,
  2. det mihi formosa nava [*](nava grata ) Iuventa manu,
  3. non tamen exacuet torpens sapor ille palatum,
  4. stabit et in stomacho pondus inerte diu.
  5. haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis
  6. scribere, delicias ne mala nostra vocet,
  7. scilicet is status est, ea rerum forma mearum,
  8. deliciis etiam possit ut esse locus!
  9. delicias illi precor has contingere, siquis
  10. ne mihi sit levior Caesaris ira timet.
  11. is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus,
  12. non alit officio corpus inane suo.
  13. sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores,
  14. quorum materiam dat locus ipse mihi.
  15. vix igitur possis visos agnoscere vultus,
  16. quoque ierit quaeras qui fuit ante color,
  17. parvus in exiles sucus mihi pervenit artus,
  18. membraque sunt cera pallidiora nova.
  19. non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:
  20. scis mihi quam solae paene bibantur aquae,