Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
  2. ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;
  3. cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,
  4. quo levius doleas, experietur opem.
  5. haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.
  6. quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
  7. huc quoque venturum mihi se iurare solebat
  8. non nisi te longae ius sibi dante viae.
  9. nam tua non alio coluit penetralia ritu,
  10. terrarum dominos quam colis ipse deos.
  11. crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
  12. non fuit e multis quolibet ille minor,
  13. si modo non census nec clarum nomen avorum
  14. sed probitas magnos ingeniumque facit,
  15. iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
  16. cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi:
  17. carmina iure damus raros testantia mores,
  18. ut tua venturi nomina, Celse, legant.
  19. hoc est, quod possum [*](possim ) Geticis tibi mittere ab arvis
  20. hoc solum est istic quod licet esse meum.