Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- si modo non census nec clarum nomen avorum
- sed probitas magnos ingeniumque facit,
- iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
- cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi:
- carmina iure damus raros testantia mores,
- ut tua venturi nomina, Celse, legant.
- hoc est, quod possum [*](possim ) Geticis tibi mittere ab arvis
- hoc solum est istic quod licet esse meum.
- funera non potui comitare nec ungere corpus,
- aque tuis toto dividor orbe rogis,
- qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
- praestitit officium Maximus omne tibi.
- ille tibi exequias et magni funus honoris
- fecit et in gelidos versit [*](vertit corr Heinsius) amoma sinus,