Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
  2. ossaque vicina condita texit humo.
  3. qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis,
  4. et nos extinctis adnumerare potest.
  1. Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem,
  2. mittere rem siquis, qua caret ipse, potest,
  3. longus enim curis vitiatum corpus amans
  4. non patitur vires languor habere suas.
  5. nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis,
  6. et peragit soliti vena tenoris iter.
  7. os hebes est positaeque movent fastidia mensae,
  8. et queror, invisi cum venit hora cibi.
  9. quod mare, quod tellus, adpone quod educat aër,
  10. nil ibi, quod nobis esuriatur, erit.