Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum
- debeat auxilium Maximus esse tibi.
- Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
- ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;
- cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,
- quo levius doleas, experietur opem.
- haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.
- quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
- huc quoque venturum mihi se iurare solebat
- non nisi te longae ius sibi dante viae.
- nam tua non alio coluit penetralia ritu,
- terrarum dominos quam colis ipse deos.
- crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
- non fuit e multis quolibet ille minor,