Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nos habeat regio nec pomo feta nec uvis,
  2. et cuius nullum cesset ab hoste latus.
  3. cetera sit sospes cultorum turba tuorum,
  4. in quibus, ut populo, pars ego parva fui.
  5. me miserum, si tu verbis offenderis istis
  6. nosque negas ulla parte fuisse tuos!
  7. idque sit ut verum, mentito ignoscere debes:
  8. nil demit laudi gloria nostra tuae.
  9. quis se Caesaribus notus non fingit amicum?
  10. da veniam lasso: tu mihi Caesar eras. [*](eris)
  11. nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque est
  12. atria si nobis non patuisse negas.
  13. utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno
  14. nempe salutaris, quam prius, ore minus,
  15. nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
  16. hortator studii causaque faxque mei:
  17. cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,
  18. et dedimus medio scripta canenda foro.
  19. adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore,
  20. quantus in Atridis Tyndaridisque fuit: