Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare,
  2. confer et in votum tu quoque verba meum.
  3. inque Tomitana iaceam tumulatus harena,
  4. si te non nobis ista vovere liquet.
  5. nam prius incipient turris vitare columbae,
  6. antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas,
  7. quam male se praestet veteri Graecinus amico,
  8. non ita sunt fatis omnia versa meis.’
  1. Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem
  2. quam legis, a saevis attulit usque Getis,
  3. indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto,
  4. haec me Nasonem scribere verba latet?
  5. ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,
  6. me tamen excepto, qui precor esse tuus?
  7. di procul a cunctis, qui te venerantur amantque
  8. huius notitiam gentis habere [*](abesse) velint,
  9. nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas
  10. vivere, si vita est mortis habenda genus,
  11. nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum,
  12. truxque Getes armis, grandine pugnet [*](pulset σ ) hiems .