Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- is me nec comitem nec dedignatus amicum est :
- si tamen haec illi non nocitura putas.
- si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:
- clausa mihi potius tota sit ista domus,
- sed neque claudenda est, et nulla potentia vires
- praestanda ne quid peccet amicus, habet.
- et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,
- sic facinus nemo nescit abesse mihi.
- quod nisi delicti pars excusabilis esset,
- parva relegari poena futura fuit.
- ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia. Caesar,
- stultitiam dici crimina posse mea:
- quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit,
- usus et est modice fulminis igne sui.
- nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,
- si sua per vestras victa sit ira preces,
- at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis
- a Iove percussus non leve vulnus habet?
- ipse suas etiam [*](etiam quamvis) vires inhiberet Achilles,
- missa gravis ictus Pelias hasta dabat,