Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
- quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
- me quoque debilitat series inmensa malorum, [*](laborum)
- ante meum tempus cogit et esse senem,
- otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
- immodicus contra carpit utrumque labor,
- aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
- quam laudem a sera posteritate ferat.
- at labor illius nostro leviorque minorque est,
- si modo non verum nomina magna premunt,
- ille est in Pontum Pelia mittente profectus,
- qui vix Thessaliae fine timendus erat.
- Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
- solis ad occasus utraque terra tremit.
- iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma, Sinistro,[*](sit histro corr. Burmann)
- et brevius, quam nos, ille peregit iter.
- ille habuit comites primos telluris Achivae :
- at nostram cuncti destituere fugam.
- nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor:
- quae tulit Aesoniden, densa carina [*](sacra carina (sa carina) vel firma carina) fuit.