Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec mihi Tiphys erat rector, nec Agenore natus
  2. quas fugerem docuit quas sequererque vias.
  3. illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
  4. defendere meum numina nulla caput,
  5. illum furtivae iuvere Cupidinis artes;
  6. quas a me vellem non didicisset Amor.
  7. ille domum rediit : nos his moriemur in arvis,
  8. perstiterit laesi si gravis ira dei.
  9. durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,
  10. illo, quod subiit Aesone natus, opus. [*](onus)
  11. te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui,
  12. credibile est nostris insenuisse malis,
  13. o, ego di faciant talem te cernere possim, [*](possem: possim σ )
  14. caraque mutatis oscula ferre comis,
  15. amplectique meis corpus non pingue lacertis,
  16. et gracile hoc fecit dicere cura mei,
  17. ‘et narrare meos flenti flens ipse labores,
  18. sperato numquam conloquioque frui,
  19. turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
  20. dis veris, memori debita ferre manu!