Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis,
- sed sum quam medico notior ipse mihi.
- ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas
- ad me pervenit consuliturque boni.
- Iam mihi deterior canis aspergitur aetas,
- iamque meos vultus ruga senilis arat .
- iam vigor et quasso languent in corpore vires,
- nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
- nec, si me subito videas, agnoscere possis,
- aetatis facta est tanta ruina meae.
- confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
- anxietas animi continuusque labor.
- nam mea per longos siquis mala digerat annos,
- crede mihi, Pylio Nestore maior ero.
- cernis ut in duris—et quid bove firmius?—arvis
- fortia taurorum corpora frangat opus.
- quae numquam vacuo solita est cessare novali,
- fructibus assiduis lassa senescit humus.
- occidet, ad Circi siquis certamina semper
- non intermissis cursibus ibit equus,