Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,
- inter quas dubium, quae prior esset, erat.
- caede puer facta Patroclus Opunta reliquit,
- Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.
- exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam,
- quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
- liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,
- poneret ut muros in meliore loco.
- venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus,
- et Teucrum Veneri grata recepit humus.
- quid referam veteres Romanae gentis, apud quos
- exulibus tellus ultima Tibur erat?
- persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis
- tam procul a patria est horridiorve locus.
- quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti:
- quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.
- nec tamen infitior, si possint nostra coire
- vulnera, praeceptis posse coire tuis.
- sed vereor ne me frustra servare labores,
- neu iuver admota perditus aeger ope.