Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi,
  2. talibus ut levius sit caruisse malum,
  3. at, puto, qua genitus fueram, tellure carenti
  4. in tamen humano contigit esse loco.
  5. orbis in extremi iaceo desertus harenis,
  6. fert ubi perpetuas obruta terra nives.
  7. non ager hic pomum, non dulces educat uvas, [*](herbas)
  8. non salices ripa, robora monte virent.
  9. neve fretum laudes terra magis, aequora semper
  10. ventorum rabie solibus orba tument.
  11. quocumque aspicies,[*](aspicias) campi cultore carentes
  12. vastaque, quae nemo vindicat, arva iacent.
  13. hostis adest dextra laevaque a parte timendus,
  14. vicinoque metu terret utrumque latus,
  15. altera Bistonias pars est sensura sarisas,
  16. altera Sarmatica spicula missa manu.
  17. i nunc et veterum nobis exempla virorum
  18. qui forti casum mente tulere refer,