Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,
- sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
- rursus amor patriae ratione valentior omni,
- quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
- sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari,
- confiteor misero molle cor esse mihi.
- non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
- fumum de patriis posse videre focis.
- nescio qua natale solum dulcedine cunctos
- ducit et inmemores non sinit esse sui.
- quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
- huc tamen ex illa [*](ista) barbarus urbe fugit,
- cum bene sit clausae cavea Pandione natae,
- nititur in silvas illa redire suas.
- adsuetos tauri saltus, adsueta leones—
- nec feritas illos impedit antra petunt.
- tu tamen exilii morsus e pectore nostro
- fomentis speras cedere posse tuis.