Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- et grave magnanimi robur mirare Rutili
- non usi reditus condicione dati.
- Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus,
- paene minus nullo Smyrna petenda loco.
- non doluit patria cynicus procul esse Sinopeus,
- legit enim sedes, Attica terra, tuas.
- arma Neoclides qui Persica contudit armis,
- Argolica primam sensit in urbe fugam,
- pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,
- inter quas dubium, quae prior esset, erat.
- caede puer facta Patroclus Opunta reliquit,
- Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.
- exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam,
- quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
- liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,
- poneret ut muros in meliore loco.
- venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus,
- et Teucrum Veneri grata recepit humus.