Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec quia vel merui vel sensi principis iram,
  2. a nobis ipsum [*](ipsum illum) nolle putate coli.
  3. vidi ego linigerae [*](lanigerae) numen violasse fatentem
  4. Isidis Isiacos ante sedere focos,
  5. alter, ob huic similem privatus lumine culpam,
  6. clamabat media se meruisse via.
  7. talia caelestes fieri praeconia gaudent,
  8. ut sua quid valeant numina teste probent.
  9. saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt,
  10. eum bene peccati paenituisse vident.
  11. paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,
  12. paenitet, et facto torqueor ipse meo.
  13. cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori;
  14. estque pati poenam, quam meruisse, minus,
  15. ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse,
  16. poena potest demi, culpa perennis erit.
  17. mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exul:
  18. ut [*](nec vel ne: ut C2 Owen) non peccarim mors quoque non faciet,
  19. non igitur mirum, si mens mea tabida facta
  20. de nive manantis more liquescit aquae,