Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. estur ut occulta vitiata teredine navis,
  2. aequorei scopulos ut cavat unda salis,
  3. roditur ut scabra positum robigine ferrum
  4. conditus ut tineae carpitur ore liber,
  5. sic mea perpetuos curarum pectora morsus,
  6. fine quibus nullo conficiantur, habent.
  7. nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet,
  8. quique dolet, citius quam dolor ipse, cadet.
  9. hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,[*](credant)
  10. forsitan exigua dignus habebor ope,
  11. inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu.
  12. plus isto, duri, si precer, oris ero.’
  1. Maxime, qui tanti mensuram nominis imples,
  2. et geminas animi nobilitate genus,
  3. qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti,
  4. non omnes Fabios abstulit una dies,
  5. forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras,
  6. quisque loquar tecum, certior esse velis,
  7. ei mihi, quid faciam? vereor ne nomine lecto
  8. durus et aversa cetera mente legas.