Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si dubitas de me, laudes admitte deorum,
  2. et carmen dempto nomine sume meum.
  3. adiuvat in bello pacatae ramus olivae :
  4. proderit auctorem pacis habere nihil?
  5. eum foret Aeneae cervix subiecta parenti,
  6. dicitur ipsa viro flamma dedisse viam:
  7. fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit?
  8. at patriae pater hic, ipsius ille fuit.
  9. ecquis ita est audax, ut limine cogat abire
  10. iactantem Pharia tinnula sistra manu?
  11. ante deum Matrem cornu tibicen adunco
  12. cum canit, exiguae quis stipis aera negat?
  13. scimus ab imperio fieri nil tale Dianae :
  14. unde tamen vivat, vaticinator habet,
  15. ipsa movent animos superorum numina nostros,
  16. turpe nec est tali credulitate capi.
  17. en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi
  18. gentis Iuleae nomina sancta fero.
  19. vaticinor moneoque. locum date sacra ferenti!
  20. non mihi, sed magno noscitur ille deo.