Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere
  2. sub Lare privato tutius esse putant,
  3. quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
  4. qua steterant Artes, pars vacat illa tibi.
  5. Quid [*](qui) veniant, novitate roges fortasse sub ipsa.
  6. accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor.
  7. invenies, quamvis non est miserabilis index,
  8. non minus hoc illo triste, quod ante dedi.
  9. rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit
  10. non occultato nomine missa docet.
  11. nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis,
  12. Musaque ad invitos officiosa venit.
  13. quicquid id est, adiunge meis. nihil impedit ortos
  14. exule servatis legibus urbe frui.
  15. quod metuas non est. Antoni scripta leguntur,
  16. doctus et in promptu scrinia [*](scrinia carmina) Brutus habet.
  17. nec me nominibus furiosus confero tantis:
  18. saeva deos contra non tamen arma tuli.
  19. denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
  20. non caret e nostris ullus honore liber,