Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. carmina nulla mihi sunt scripta, [*](carmina sunt mihi scripta aut nulla vel carmina scripta mihi sunt nulla) aut qualia cernis,
  2. digna sui domini tempore, digna loco.
  3. denique non parvas animo dat gloria vires,
  4. et fecunda facit pectora laudis amor.
  5. nominis et famae quondam fulgore trahebar,
  6. dum tulit antemnas aura secunda meas.
  7. non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae:
  8. si liceat, nulli cognitus esse velim,
  9. an quia cesserunt primo bene carmina, suades
  10. scribere, successus ut sequar ipse meos?
  11. pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores:
  12. vos estis nostrae maxima causa fugae,
  13. utque dedit iustas tauri fabricator aeni,
  14. sic ego do poenas artibus ipse meis.
  15. nil mihi debebat cum versibus amplius esse,
  16. cum fugerem merito naufragus omne fretum,
  17. at, puto, si demens studium fatale retemptem,
  18. hic mihi praebebit carminis arma locus.
  19. non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,
  20. verbaque significent quid mea, norit, adest.