Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae,
  2. omniaque hostilis [*](hostilis Merkel possint vel possunt) plena timore soni.
  3. ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:
  4. nam didici Getice Sarmaticeque loqui.
  5. nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri
  6. a componendo carmine Musa potest.
  7. scribimus et scriptos absumimus igne libellos:
  8. exitus est studii parva favilla mei.
  9. nec possum et cupio non nullos ducere versus :
  10. ponitur idcirco noster in igne labor,
  11. nec nisi pars casu flammis erepta dolove
  12. ad vos ingenii pervenit ulla mei.
  13. sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum
  14. perdidit, in cineres Ars mea versa foret!
  1. Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem,
  2. mittere si quisquam, quo caret ipse, potest,
  3. aeger enim traxi contagia corpore mentis,
  4. libera tormento pars mihi ne qua vacet,
  5. perque dies multos lateris cruciatibus uror;
  6. sic me non modico [*](sed quod non modico (in inmodico) corr. Ellis.) frigore laesit hiems,