Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum
  2. scribere in hoc casu sustinuisset opus.
  3. ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,[*](nostri)
  4. omnis ut amissi sensus abesse queat,
  5. at timor officio fungi vetat ipse [*](esse: ipse σ ) quietum:
  6. cinctus ab innumero me tenet hoste locus,
  7. adde quod ingenium longa rubigine laesum
  8. torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
  9. fertilis, assiduo si non renovatur [*](renovetur vel removetur) aratro,
  10. nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
  11. tempore qui longo steterit, male curret [*](currit) et inter
  12. carceribus missos ultimus ibit equus,
  13. vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
  14. siqua diu solitis cumba vacavit [*](vacabit corr. σ ) aquis,
  15. me quoque despera,[*](despero) fuerim cum parvus et ante,
  16. illi, qui fueram, posse redire parem.
  17. contudit ingenium patientia longa malorum,
  18. et pars antiqui nulla vigoris adest.
  19. siqua [*](siqua Bentley saepe) tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,
  20. inque suos volui cogere verba pedes,