Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant,
  2. teque velint sine se, comprecor, esse deum.
  3. optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum,
  4. sic solet exiguae currere rivus aquae,
  5. at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore,
  6. nomine mendaci parce gravare meam!
  1. Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,
  2. ne pereant turpi pectora nostra situ.
  3. difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum
  4. sunt opus, et pacem mentis habere volunt.
  5. nostra per adversas agitur fortuna procellas,
  6. sorte nec ulla mea tristior esse potest.
  7. exigis ut Priamus natorum funere ludat, [*](plaudat)
  8. et Niobe festos ducat ut orba choros.
  9. luctibus an studio videor debere teneri,
  10. solus in extremos iussus abire Getas?
  11. des licet in valido pectus mihi robore fultum,
  12. fama refert Anyti quale fuisse reo, [*](rei vel senis)
  13. fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
  14. plus valet humanis viribus ira dei.