Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo,
  2. heu nimium sero damnat et odit opus!
  3. inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis,
  4. carmine temporibus conveniente suis.
  5. clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
  6. vel pedis hoc ratio, vel via longa facit;
  7. quod neque sum cedro flavus [*](fulvus) nec pumice levis,
  8. erubui domino cultior esse meo;
  9. littera suffusas quod habet maculosa lituras,
  10. laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
  11. siqua videbuntur casu non dicta Latine,
  12. in qua scribebat, barbara terra fuit.
  13. dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,
  14. quasque petam sedes hospes in urbe liber.’
  15. haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,
  16. qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
  17. ‘di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,
  18. molliter in patria vivere posse tua.
  19. duc age! namque sequar, quamvis terraque marique
  20. longinquo referam lassus ab orbe pedem.’