Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. paruit, et ducens haec sunt fora Caesaris, inquit,
  2. ‘haec est a sacris quae via nomen habet,
  3. hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem,
  4. haec fuit antiqui regia parva Numae.’
  5. inde petens dextram porta est ait ‘ista Palati,
  6. hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’
  7. singula dum miror, video fulgentibus armis
  8. conspicuos postes tectaque digna deo.
  9. et Iovis haec dixi domus est? quod ut esse putarem,
  10. augurium monti querna corona dabat,
  11. cuius ut accepi dominum, non fallimur, inquam,
  12. et magni verum est hanc Iovis esse domum,
  13. cur tamen opposita [*](apposita) velatur ianua lauro,
  14. cingit et augustas arbor opaca comas?
  15. num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,
  16. an quia Leucadio semper amata deo est?
  17. ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?
  18. quam tribuit terris, pacis an ista nota est?
  19. utque viret semper laurus nec fronde caduca
  20. carpitur, aeternum sic habet illa decus?