Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ‘di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,
  2. molliter in patria vivere posse tua.
  3. duc age! namque sequar, quamvis terraque marique
  4. longinquo referam lassus ab orbe pedem.’
  5. paruit, et ducens haec sunt fora Caesaris, inquit,
  6. ‘haec est a sacris quae via nomen habet,
  7. hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem,
  8. haec fuit antiqui regia parva Numae.’
  9. inde petens dextram porta est ait ‘ista Palati,
  10. hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’