Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- singula dum miror, video fulgentibus armis
- conspicuos postes tectaque digna deo.
- et Iovis haec dixi domus est? quod ut esse putarem,
- augurium monti querna corona dabat,
- cuius ut accepi dominum, non fallimur, inquam,
- et magni verum est hanc Iovis esse domum,
- cur tamen opposita [*](apposita) velatur ianua lauro,
- cingit et augustas arbor opaca comas?
- num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,
- an quia Leucadio semper amata deo est?