Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quod neque sum cedro flavus [*](fulvus) nec pumice levis,
- erubui domino cultior esse meo;
- littera suffusas quod habet maculosa lituras,
- laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
- siqua videbuntur casu non dicta Latine,
- in qua scribebat, barbara terra fuit.
- dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,
- quasque petam sedes hospes in urbe liber.’
- haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,
- qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.