Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. neve reformida, ne sim tibi forte pudori:
  2. nullus in hac charta versus amare docet.
  3. haec domini fortuna mei est, ut debeat illam
  4. infelix nullis dissimulare iocis,
  5. id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo,
  6. heu nimium sero damnat et odit opus!
  7. inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis,
  8. carmine temporibus conveniente suis.
  9. clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
  10. vel pedis hoc ratio, vel via longa facit;