Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque
  2. debuit, est vultus turba secuta tuos.
  3. at, memini, vitamque meam moresque probabas
  4. illo, quem dederas, praetereuntis equo.
  5. quod si non prodest et honesti gloria nulla
  6. redditur, at nullum crimen adeptus eram. [*](eram erit)
  7. nec male commissa est nobis fortuna reorum Usque [*](usque: lisque Heinsius)
  8. decem deciens inspicienda viris.
  9. res quoque privatas statui sine crimine iudex,
  10. deque mea fassa est pars quoque victa fide.
  11. me miserum! potui, si non extrema nocerent,
  12. iudicio tutus non semel esse tuo.
  13. ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit
  14. incolumem totiens una procella ratem.
  15. nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes
  16. pressere hoc fluctus oceanusque caput,
  17. cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?
  18. cur imprudenti cognita culpa mihi?
  19. inscius Actaeon vidit sine veste Dianam:
  20. praeda fuit canibus non minus ille suis.