Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
  2. ut maior fiat, crescere possit, habet,
  3. fama Iovi superest : tamen hunc sua facta referri
  4. et se materiam carminis esse iuvat,
  5. cumque Gigantei memorantur proelia belli,
  6. credibile est laetum laudibus esse suis.
  7. te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque
  8. ingenio laudes uberiore canunt:
  9. sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
  10. sic capitur minimo turis honore deus.
  11. a! ferus et nobis [*](nobis nimium) crudelior omnibus hostis,
  12. delicias legit qui tibi cumque meas,
  13. carmina ne nostris quae te venerantia libris
  14. iudicio [*](indicio) possint candidiore legi.
  15. esse sed irato quis te mihi posset amicus?
  16. vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
  17. cum coepit quassata domus subsidere, partes
  18. in proclinatas omne recumbit onus,
  19. cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt,
  20. inque [*](ipse quodam corr. Vogel.) suo cladem pondere tracta ruunt.