Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scilicet in superis etiam fortuna luenda est,
  2. nec veniam laeso numine casus habet,
  3. illa nostra die, qua me malus abstulit error,
  4. parva quidem periit, sed sine labe domus:
  5. sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo
  6. clara nec ullius nobilitate minor,
  7. et neque divitiis nec paupertate notanda,
  8. unde sit in neutrum conspiciendus eques.
  9. sit [*](sit si vel sic) quoque nostra domus vel censu parva vel ortu,[*](ortu astu)
  10. ingenio certe non latet illa meo,
  11. quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus,
  12. grande tamen toto nomen ab orbe fero,
  13. turbaque doctorum Nasonem novit et audet
  14. non fastiditis adnumerare viris.
  15. corruit haec igitur Musis accepta, sub uno
  16. sed non exiguo crimine lapsa domus:
  17. atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi
  18. ematuruerit Caesaris ira, queat,
  19. cuius in eventu poenae clementia tanta est,
  20. venerit ut nostro lenior illa metu.