Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec mihi credibile est, quemquam insultasse iacenti
- gratia candori si qua relata meo est.
- his, precor, atque aliis possint tua numina flecti,
- o pater, o patriae cura salusque tuae!
- non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim,
- cum longo poenae tempore victus eris;
- tutius exilium pauloque quietius oro,
- ut par delicto sit mea poena suo.
- ‘Missus in hanc venio timide liber exulis urbem:
- da placidam fesso, lector amice, manum;
- neve reformida, ne sim tibi forte pudori:
- nullus in hac charta versus amare docet.
- haec domini fortuna mei est, ut debeat illam
- infelix nullis dissimulare iocis,
- id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo,
- heu nimium sero damnat et odit opus!
- inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis,
- carmine temporibus conveniente suis.
- clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
- vel pedis hoc ratio, vel via longa facit;