Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- idque tuo nuper scriptum sub nomine. Caesar,
- et tibi sacratum sors mea rupit opus;
- et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis,
- quaeque gravis debet verba cothurnus habet,
- dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis
- defuit, in facies corpora versa novas,
- atque utinam revoces animum paulisper ab ira,
- et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?
- pauca, quibus prima surgens ab origine mundi
- in tua deduxi tempora. Caesar, opus!
- aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse,
- quoque favore animi teque tuosque canam,
- non ego mordaci destrinxi carmine quemquam.
- nec meus ullius crimina versus habet,
- candidus a salibus suffusis felle refugi:
- nulla venenato littera mixta ioco est.
- inter tot populi, tot scriptis, milia nostri,
- quem mea Calliope laeserit, unus ero.
- non igitur nostris ullum gaudere Quiritem
- auguror, at multos indoluisse malis;