Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod neque sum cedro flavus [*](fulvus) nec pumice levis,
  2. erubui domino cultior esse meo;
  3. littera suffusas quod habet maculosa lituras,
  4. laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
  5. siqua videbuntur casu non dicta Latine,
  6. in qua scribebat, barbara terra fuit.
  7. dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,
  8. quasque petam sedes hospes in urbe liber.’
  9. haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,
  10. qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
  11. ‘di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,
  12. molliter in patria vivere posse tua.
  13. duc age! namque sequar, quamvis terraque marique
  14. longinquo referam lassus ab orbe pedem.’
  15. paruit, et ducens haec sunt fora Caesaris, inquit,
  16. ‘haec est a sacris quae via nomen habet,
  17. hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem,
  18. haec fuit antiqui regia parva Numae.’
  19. inde petens dextram porta est ait ‘ista Palati,
  20. hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’