Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- invida me spatio natura coercuit arto,
- ingenio vires exiguasque dedit,
- et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor
- contulit in Tyrios arma virumque toros,
- nec legitur pars ulla magis de corpore toto,
- quam non legitimo foedere iunctus amor.
- Phyllidis hic idem teneraeque Amaiyllidis ignes
- bucolicis iuvenis luserat ante modis,
- nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:
- supplicium patitur non nova culpa novum;
- carminaque edideram, cum te delicta notantem
- praeterii totiens inreprehensus [*](inrequietus) eques.
- ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi
- scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
- sera redundavit veteris vindicta libelli,
- distat et a meriti tempore poena sui.
- ne tamen omne meum credas opus esse remissum..
- saepe dedi nostrae grandia vela rati.
- sex ego Pastorum scripsi totidemque libellos,
- cumque suo finem mense volumen habet,