Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti
  2. maiestas adeo comis ubique tua est—
  3. luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,
  4. scaenica vidisti lentus adulteria.
  5. scribere si fas est imitantes turpia mimos,
  6. materiae minor est debita poena meae.
  7. an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum,
  8. quodque licet, mimis scaena licere dedit?
  9. et mea sunt populo saltata poemata saepe,
  10. saepe oculos etiam detinuere tuos.
  11. scilicet in domibus nostris [*](vestris corr. σ ) ut prisca virorum
  12. artificis fulgent corpora picta manu,
  13. sic quae concubitus varios venerisque figuras
  14. exprimat, est aliquo parva tabella loco.
  15. utque sedet vultu fassus Telamonius iram,
  16. inque oculis facinus barbara mater habet,
  17. sic madidos siccat digitis Venus uda capillos,
  18. et modo maternis tecta videtur aquis,
  19. bella sonant alii telis instructa eruditis,
  20. parsque tui generis, pars tua facta canunt,