Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. talia luduntur fumoso mense Decembri,
  2. quae damno nulli composuisse fuit.
  3. his ego deceptus non tristia carmina feci,
  4. sed tristis nostros poena secuta iocos.
  5. denique nec video tot de scribentibus unum,
  6. quem sua perdiderit Musa; repertus ego.
  7. quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
  8. qui semper vetiti [*](victi vel iunctum: vetiti σ ) crimen amoris habent,
  9. in quibus assidue cultus procedit adulter,
  10. verbaque dat stulto callida nupta viro?
  11. nubilis hos virgo matronaque virque puerque
  12. spectat, et ex magna parte senatus adest,
  13. nec satis incestis temerari vocibus aures;
  14. adsuescunt oculi multa pudenda pati;
  15. cumque fefellit amans aliqua novitate maritum,
  16. plauditur et magno palma favore datur; quodque [*]( quoque)
  17. minus prodest, scaena [*](poena: scaena Heumann) est lucrosa poetae,
  18. tantaque non parvo crimina praetor emit.
  19. inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:
  20. empta tibi magno talia multa leges.